- FIMO
- FIMOcontumeliae causâ perfundendi Duces Principesque viros, consuetudo, memoratur l. 1. §. 11. ff. de extr. crim.Pauli Sent. tit. 4. l. 5. suggeritqueve exemplum Bibuli Consulis, Plutarch. in Pompeio. Vide supra Canitus et infra in verbo Iacere. Apud Hebraeos, cum reus suffocandus erat, quod unum ex quatuor eorum capitalibus fuit poenis, fimo cruribus tenus illum consuevisse immergi, dicemus infra ubi de Vett. Poenis. alias fimus animalium que excrementa, non in Medicina modo, sed etiam in Agricultura, non parum possunt. Plin. l. 17. c. 9. Ipsa res antiqua. Iam apud Homerum regius senex agrum ita suis manibus laetificans reperitur. Augeas Rex in Graecia excogitasse traditur, divulgasse vero Hercules in Italia, quae Regi suo Stercuto, Fauni filio, ob hoc inventum, immortalitatem tribuit. Et quidem, quadrupedum Columellae optimum existimatur stercus, quod asinus facit ----- Deterrimum suillum. l. 2. c. 4. At Theophrastus post humana tetrimenta, proximam facit bonitatem κοτρώσεως τῆς ὑείας stercorationis suillae, Hist. Plant. l. 2. c. 8. Quem sequitur Plin. simul rationem addens l. 28. c. 9. ubi, cum laudasset adipem suillum, subiungit: Neque est occulta viriunt causa, quoniam id animal her barum vadicibus vescitur. Itaque etiam fimo innumeri usus. Quam in rem vide plura apud Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 71. Inter aves, turdorum fimum inprimis laetas segetes facere, proximamque vimcolumbivo, inde gallinario esse, auctor est Columella praefatus l. 2. c. 15. Nec mirum, si vett. Romaniagros stercorarent turdorum aviumqueve fimo: ut quibus tanta fuêre aviaria seu Ornithones, ut maiora saepius tecta haberent, quam totae antiquitus fuissent villae, qua de re alibi diximus. Bubulus vero fimus etiam igni alendo, ligni instar, apud quasdam gentes adhiberi consuevit, uti videre hîc est, ubi de Focatio, seu Subcinerico Pane: Unde fimi sures graviter olim Athenis punitos, videbimus infra de Furto. Sed et Dardanios sub fimo speluncas defossas incoluisse, testis est Strab. l. 7. p. 316. imo et in sacris adhibere solitos Kirgeslos, videbimus infra etc. Plura hîc passim, ubi de vocibus synonymis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.